monumenta.ch > Plinius > sectio 66 > sectio 10

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 117, 10
Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum: ubi vocem moeroris et exitii putabant esse, qui in eorum corpora saeviebant. Non enim sentiebant interiora gaudia sanctorum de spe futura. Unde et et Apostolus dicit, Quasi tristes, semper autem gaudentes ; et iterum, Non solum autem, sed etiam gloriamur, inquit, in tribulationibus .